Eodem tempore cum jam quartus decimus transisset annus, dixit Josue Ruben et Gab, et dimidiae tribui Manasse: Fecistis quae praecepit vobis Moyses, famulus Dei. Et quia dedit Dominus fratribus vestris quietem, revertimini ad terram possessionis vestrae, ita duntaxat ut custodiatis legem Dei, et colatis eum, nec eatis post deos alienos, quia arcam et tabernaculum non habebitis. Fratres sumus et servi unius Dei, licet interjecto flumine separemur. In multa substantia reditis, dividite eam cum fratribus, qui remanserunt. Qui revertentes venerunt ad tumulos Jordanis. Sic enim dictus est locus per quem transierunt, alius per quem transierunt filii Israel dicitur vada Jordanis. Et aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis, vocantes hoc nomine illud. Testimonium nostrum, quod Dominus ipse est Deus. Videturque Josephus velle quod altari superinscripsissent illud. Cumque redissent ad propria, nuntiatum est Josue et his qui remanserant de aedificatione altaris, et arbitrati sunt illos erexisse illud, ut immolarent super eo victimas; quod non licebat nisi super altare quod statuerat Deus ante tabernaculum. Cumque arripuisset arma, ut deleret eos, de consilio missus est ad eos Phinees, et decem honorati cum eo, qui dixerunt ad eos: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Deum Israel, et cultum ejus, aedificantes vobis altare sacrilegum? At illi responderunt: Absit a nobis hoc scelus! alioqui Deus ipse quaerat, et judicet. Sed timuimus, ne cras dicerent filii vestri filiis nostris: Quid vobis, et nobis? Quid vobis, et Domino Deo Israel? Terminum posuit Dominus inter nos, et vos. Quamobrem memoriale hoc ereximus in signum, quoniam fratres vestri sumus, et Deicolae vobiscum. His auditis placatus est Phinees. Et cum retulisset verba haec ad omnem populum, laudaverunt Deum. Hoc videtur quibusdam factum esse, quod legitur in libro Judicum, quod angelus Domini transierit de Galgala ad locum flentium. Sed quia potius videtur Augustino, hoc factum esse post mortem Josue, non enim ausi fuerunt filii Israel, eo vivente, aperte recedere a Deo, nos illud loco suo explicabimus.